Liber Proverbiorum*

Caput 30: 1

verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
(* Traductions européennes)

Glose

Verba congregantis.Huc usque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis, quod perpenditur ab ipso nomine quo Graece , latine congregans; Ecclesia enim convocatio.Visio quam.Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus. Quisquis enim Spiritu Dei confortatus est, quae sequuntur humili corde dicit,stultissimus sum virorum,etc.